Epistola ad Colossenses*

Caput 2: Versus 14

Delens.Non solum vobis gentibus Deus donavit, sed et nobis Judaeis praevaricationes, quae sunt ex lege, dimisit. Et hoc,Delens.Chirographum.Dicit peccatum Adae, quod tulit et fixit cruci, non autem solum alia: quia nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte et inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur.Decretum,est sententia in cunctis hominibus adversa, qua dictum est:Morte moriemini,etc.Affigens illud.Ut jam cesset, cum omnia sacrificia in oblatione veri agni sint adimpleta.
(* Traductions européennes)